CUTIS

CUTIS
CUTIS
delicatulis olim sollicite curata, faciei inprimis. Hinc de Traiani delicatis Spartianus, saepe lini consuevisse, tradit; tum ad nitorem candoremque cutis conciliandum, tum ne cito barbati essent. Martialis vero de muliere, l. 10. Epigr. 68. v. 3.
Deque coloratis numquam lita mater Etruscis.
Mulierem numquam litam vocat, quae faciem medicamentis eô fine numquam induxerit. Et quidem medicamina, quibus nitor aut candor parabatur, dicebantur Graecis ἐπίχριςτα λαμπρυντικὰ, item σμήγματα ςτιλβωτικὰ. Praeter illa τετανώματα προτώπου adhiebantur, quibus Cutis tendebatur, hinc Tentipellia veterib. Latinis dicta. Priora indigitar Tibullus, l. 1. El. 8. v. 11. ubi ait,
Quid fucô splendente genas ornare? -----
Posteriora Iuvenalis, Sat. 2. v. 107.
Et pressum in facie digitis extendere panem.
Et, Sat. 6. v. 462.
Interea soeda aspectu ridendaque multô
Pane tumet facies.
Ubi vetus Interpres, Medicamen, inquit, ad tendendam faciem vel cutem magis. Alia autem erant καταπλάσματα, alia σμήγματα, quibus ad cutem poliendam utebantur; quorum illis sublatis, haec adhlbebant. Uti observavit Iuvenalis Sat. adversus sequiorem sexum, ubi eleganter cataplasmata tectoria vocat; panem videl. quô madidô faciem linentes, illum postea abstergebant smegmate ex asinino lacte, cum ad moechos irent. Hinc idem, ibid. Sat. 6. v. 464.
Ad moechum lotâ veniunt cute ----
Vide Aetium, l. 7. ubi enumerat omnia illa ςκευατιῶν genera et nominat σμήγματα προσώπου λαμπρυντικὰ, ῃίμματα προσώπου, ςτιλβώματα, τετανώματα et alias similes saponum et lonentorum species: quibus qui ntebantur, tam ad faciem, quam ad reliquum corpus, extergenda, polienda et nitidanda, lini proprie dicebantur, Salmas. ad Spartian. in Hadriano Caes. c. 4. namque et reliquam cutem polivisse, imo et laevigâsse effeminatos, discimus ex Firmico de Errore profanar. Relig. Dic mihi, hoecine est, quod in viro feminae quaerunt, cui aliter servire Sacerdotum suorum chorus non potest; nisi effeminent vultum, cutem poliant, et virilem sexum ornatu muliebri dedecorent. Unde cutem corporis laevigare, inter reprehensa Arnobio, adv. Gentes l. 2. Quod quomodo factum, docet idem Firmicus, Mathes. l. 8. c. 7. Hietiam demptis pilis corpus suum in feminei corpois imaginem transferunt. Et Athenaens Sardanapali mollitiem depingens, l. 12. ubi eum ait ἐψιμμωθιωμένον-κατεξυρῃμένον τὸν πώγωνα και κατακεκιςςαρισ μένα, pumice laevigatum etc. In Comicis olim personis, adolescens frugi, corpore deligebatur exercitatô, colore vividiore; addidêre et rugas aliquot fronti, quod indicium
Physiognomones optimi animi statuunt: Nam distenta in fronte Cutis remissae vitae ac vaecordis frequens indicium est. Iul. Caes. Scaliger, Poetic. l. 1. c. 14. etc. De Cutis in luctu incidendae more, vide infra Lugendi ritus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • cutis — (plural cutis) sustantivo masculino 1. Piel del cuerpo humano, sobre todo la de la cara: Tiene un cutis muy fino. Yo uso esta pomada para eliminar las impurezas del cutis. cutis graso. cutis seco …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Cutis — may refer to several unrelated biological structures: Cutis (anatomy), the outermost layers of skin Cutis (mycology), a type of pileipellis with a repent arrangement of hyphae and to: Cutiş, a village in Almaşu Commune, Sălaj County, Romania This …   Wikipedia

  • cutis — m. dermat. Piel, especialmente la del rostro. Medical Dictionary. 2011. cutis piel, órgano q …   Diccionario médico

  • cútis — s. f. 2 núm. 1. Superfície da pele humana. = EPIDERME 2. Pele da face das pessoas. = TEZ • Sinônimo geral: CUTE   ‣ Etimologia: latim cutis, is, pele, invólucro …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • cutis — (Del lat. cutis). 1. m. Piel que cubre el cuerpo humano, principalmente la del rostro. U. menos c. f.) 2. Anat. dermis …   Diccionario de la lengua española

  • Cutis — Cu tis (k? t?s), n. [L. See {Cuticle}.] (Anat.) See {Dermis}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cutis — (lat.), 1) Haut; daher C. anserīna, Gänsehaut; Cutītis, Hautentzündung; 2) Lederhaut 3) (Bot.), die Rinde einjähriger Pflanzen; 4) die ganze Unterlage der Epidermis, die noch nicht Holz ist …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cutis — (lat.), die Lederhaut (s. Haut); auch die ganze Haut; C. anserina, Gänsehaut …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cutis — (lat.), die Lederhaut (s. Haut) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Cutis — Cutis, lat., die Haut …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”